quid est hic situs?

volup est nobis praebere locum in quo opuscula Latine vel Graece scripta divulgentur atque serventur. quod quidem institutum magis oportet tale suscipiat quam SALVI?

opuscula est nihil aliud quam locus retialis ubi scripta Latinistarumque Hellenistarumque gratissima accipiuntur ad lectoribus ostendendum, parum enim nobis videtur talium locorum. cuilibet licet opuscula ullius generis (scilicet scholastica, poetica, historica, et al.) nobis tradere ad divulgandum dummodo sint Latine aut Graece scripta.

quomodo opusculum meum partiri possum?

si velitis communicare cum aliis quam plurimis opusculum vestrum, idem ad nos mittas (president@latin.org). opusculum receptum, nomine auctoris celato, partiemur cum uno vel duobus collegis quibusdam qui id recenseant ut de mutandis admoneant. mutandis quae vobis placebit mutare mutatis, opusculum tunc iterum ad nos erit reddendum ut in situ edatur.

quis situm administrat?

Iohannes Iuvenalis (president@latin.org) opuscula vestra accipiet, ipse partietur cum collegis ab ipso electis, ipse situi praeeest.

2 Comments

Iohannes Iuvenalis

Libentissime!

Si tibi noti sunt alii similes situs, facias nos de eis certiores, te obsecro.

Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.